Like reading about the crisis in Darfur, which the U.N. would probably like to ignore:

Rerum status in Sudania
27.8.2004
In Sudania discrimen gravissimum de provincia Darfur possidenda ortum est.
Sunt in illa civitate duae partes rebelles inter se dimicantes, quae ab administratoribus flagitant, ut regioni Darfur amplior autonomia concedatur.
Pugnis in Sudania commissis iam circiter quinquaginta milia hominum vitam amiserunt et amplius decies centena milia domo fugerunt.
Consilium securitatis Nationum Unitarum rectores Sudaniae monuit, ut bellatores armis exuerent et cives suos a vi tuerentur.
Nisi id ante Kalendas Septembres fecissent, Sudaniae sanctiones oeconomicas impositum iri.
(Reijo Pitk?ranta)

That’s taken from Nuntii Latinii, a service of YLE radio in Finland, where you can also listen to the news in Latin.